

Liber Secundus Samuelis*
Caput 23: Versus 1
Haec sunt autem.[HIERON.]Novissima sunt, quia post psalterium, et caetera metra, hoc composuisse metrum dicitur, in quo ait:Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constituta est scala Christo Dei Jacob.[RAB.]Quia ultimam confessionis laudem significant, quam superato hoste et peracta victoria mortis sancti cantabunt in aeternum.Egregius.Quia luculentissime de Christo Dei et de incarnatione ejus ac redemptione humani generis prophetavit.